SPECIMEN PHILOSOPHICUM
De
Differentia notionum instrumentalium &
realium.
CUJUS PARTICULAM IV.
CONS. AMPL. FAC. PHIL. REG. AC. AB.
PUBLICO PROPONIT EXAMINI
M. GABR. ISRAEL HARTMAN,
Philosophiae Theoreticae Docens, Amanuens. Biblioth. nec non
Reg. Societ. Oecon. Finl. Membrum & Secretarius
Secundus.
RESPONDENTE
ADOLPHO SIMONE APPELGREN
Stip. Reg. Ostrob.
In Auditorio Majori Die XVIII Dec. MDCCCIV,
horis a. m{.} solitis.
ABOAE, Typis FRENCKELLIANIS.
-i-
[tyhjä sivu/tom sida/empty page]
-ii-
quid, definitionibus superstructum, pro vero certe haberi, antequam ostensum est, rem definitioni respondere; quod extra totam artem logicam percipi debet.
2:o Propositiones & judicia, ut in Logica sumuntur, plane non attinent ad cognitionem, sed tantum ad notiones instrumentales & verba; i. e. ad cognitionis expositionem. Praedicati de Subjecto affirmatio & negatio, si non sit analy<<ti>>ca, vera est, non ex proposiotione ipsa, sed ex cognitione extra propositionem: ut ex supra dictis luculenter liquet.
3:o Axiomata & Postulata etiam spectant demonstrationem, qua alios convincere possumus de veritate eorum, quae statuimus esse vera, sed non ipsam veri cognitionem. Quando ideam rei certae teneo, in eo casu eodem omnino modo video totam rem omnibus suis partibus esse aequalem, utique quomodo id de ente praedicamus; illud quoque certum est per se, non axiomatis caussa: & sic res se habet in omni casu. Axiomati igitur nullum omnino aliud est pretium, quam ut exprimat aliquid, de quo antea convenire possimus, quam ad certi argumenti expositionem nos accingamus, ut scil. [scilicet] non in casu certo id negari possit, quod in universum antea concessum fuerit.
4:o Idem etiam valet de Syllogismis & de omni demonstratione, quod ex eo etiam clare elucet, quod nihil inest in legitima conclusione, quod non jam datum est in praemissis, & de his antea est conveniendum, quam conclusio legitime elici potest.
5:o Tota igitur hac arte nihil novae cognitionis nec veri invenire possumus, sed tantum ea, quae inventa habemus, cum aliis communicare: demonstrando nempe nihil novi invenitur, sed tantum exponitur & defenditur. Quid inde? nonne ultimum principium communicationis sive expressionis
-43-
cogitationum & cognitorum investigarunt Philosophi, quando de ultimo principio veri & cognitionis locuti sunt? Utique, En nubem p<r>o Ju<n>one!
6:o Scientia etiam, qualis ex mente plurimorum philosophantium est, communicationem, qua alios participes nostrae cognitionis reddere volumus, spectat, non res cognitas: quod ipsa definitio Scientiae, qua sumitur pro habitu demonstrandi ea quae affirmantur & negantur, docet. Ille scit, inquiunt, qui caussas eorum, quae dicit, exponere, h. e. dicta sua demonstrare, valet. aa).
aa) Verum quidem est, veritatem vere posse demonstrari; sed aliud est cognoscere veritatem: aliud est illam demonstrare. Demonstrata sunt multa falsa. Demonstratio est veritatis expositio, ut alii etjam illam cernant. Veritatis cognitio illi utique praecedere debet.
7:o Logica igitur ita sum<<p>>ta non spectat rationem, quatenus in investigando vero & reddendo sibi incognita cognita, i. e. in cognitione vera augenda, versatur; sed tantum docet expositionem, rationi consentaneam, eorum, quae cognita sunt, & de quorum veritate alios certiores facere volumus. Est itaque Logica soror Grammaticae; & illa ita pertinet ad notiones instrumentales, ut haec ad verba, verborumque construendorum regulas: – certe, quod do lib<e>nter, utraque est maximae necessitatis, ut exsistat communicatio inter homines; sed frustra studemus Logices ope, ut etiam Grammatices, incognitum cognoscere, nec verum invenire, nisi quatenus jam lateat in scriptis philosophantium, & inde depromi possit. Logices ope, & hoc est usus ejus practicus, possumus ea, quae jam cognoscimus etiam aliis cognita reddere, & ex aliorum scriptis & verbis nobis ea vindicare, quae dicere voluerint; aut, ex inconsequentia notionum in illis obveniente, de iisdem dicere: aut verum non cognitum habent, aut artem, bene exprimendi cogitata & cognita verbis, satis non callent.
-44-
Unde igitur cognitio & veritas? – ex rebus ipsis. Quomodo vero ex illis? experiendo. – Frustra demonstras, frustra quaeris verum, nisi quatenus res ipsas cernere, & ad illas formare potes cognitionem tuam{.} Cogitando potes quidem <r>elationes rerum possibiles, interdum etiam veras, detegere, sed id eatenus tantum, quatenus jam in ideis datae sunt, ut tibi tantum restet illas animadvertere. Frustra quaeris ultimum veri principium, usque dum tuo jure dicere possis: ita expertus sum: experiendo novi hoc oriri ex facultate cognoscendi, illud sensuum ope, & s. p. Frustra e notionibus universalibus aliquid reale haurire volumus; sunt enim omnes instrumentales: vere reales solum ex ipsis rebus trahuntur: inserviunt scil. [scilicet] illae cogitationi & communicationi, non cognitioni, nec veritati. Frustra dicis: hoc est necessarium. Est quidem; sed tantum quatenus res sub illis notionibus subsumi possunt. Frustra etiam [etjam] dicis: hoc valet de omni cognoscibili: nam quod de omnibus ita praedicari potest, in notione cognoscibilis jam latet, & simul cum illa ex experientia deducitur; sed quae, qualisque experientia?
§. 6.
In Philosophia igitur, ubi de natura cognitionis, de primo principio veri & certi, de scientia rerum, veraque earum indole cognoscenda &c. disputatur, pernecessarium est, notionum pretium tantum instrumentale observare, sibique familiare reddere, quia aliter errores perniciosissimi evitari non possunt. Si fundamentum omnis cognitionis, omnis veri & certi quaerimus, comparando & tractando notiones universales sive instrumentales, hypothesin quandam quidem exstruere possumus, veram autem mentis naturam, verumque verae cognitionis principium inde depromere non possumus. Nam in illis nihil realitatis. Notionibus quidem possumus uti circa res, si jam nobis notum sit, illas esse, illas ita vel aliter esse formatas, &c. sed ad cognitionem eorum, quae in ideis
-45-
realibus non jam continentur, & ex illis, conferendo, & considerando, elici possunt, usu ejusmodi notionum nunquam [numquam] evehi possumus. Hoc loco vero exponere possum, nec rationem, qua ideas reales accipimus, nec modos, quibus oriuntur omnes notiones universales: nec est hic necessarium. Sed observandum omnino est, pretium cognitionis (si veritatem objectivam sive realem, non mere logicam s. convenientiam notionum inter se, hoc vocabulo insignitam esse intelligis [intellegis]) haudquaquam posse notionibus talibus tractandis magis elici, quam compositione verborum grammatica. Omnis ergo demonstratio per notiones universales, omnis ex illis conclusio, quamquam sit maxima arte & industria facta, nihil ad principium Philosophiae inveniendum adjuvare potest. Dato quidem principio vero, datis notionibus veris, veras quoque consequentias arte logica inde trahere valemus; sed veritatem principiorum, realemque cognitionem: extra seriem notionum instrumentalium necessario quaerendam esse, quisque sanus videat. Qui enim in regione notionum universalium incipit, notiones tantum meras habebit, & inveniet, nihilque realis nec absolute veri ex illis eruere poterit.
§. 7.
Qui indolem notionum instrumentalium ita vere intelligit [intellegit], qui videt illas pretio reali per se omnino destitutas, non nisi formalem & hypotheticam rerum relationem tradere vel ostendere posse, – totamque rerum cognitionem, quae sint res, quales sint, quatenus hoc vel illud, ita aut aliter sint, nullo modo ab illis pendere bb); sed tantum relationes rerum methodo quasi compendiaria investigari; non, quod ex cognitione rerum diversarum hauriri non possint, sed tantum, quod jam hac ratione semel facere possumus ea,
-46-
quae alias toties esset denuo facienda, quoties res ejusmodi occurreret: – qui, inquam, hanc notionum indolem recte intelligit [intellegit], non desistet mirari, Philosophos adeo hanc materiam neglexisse, ut plerique eorum fere nihil de illa cogitarent: & cum omnis scientia rerum, omnis veritas, omnis cognitio, quae non vacuis & inanibus constet ideis, non ex notionibus instrumentalibus, sed ex rebus ipsis, ex natura entis cognoscentis, ex indole nexus inter mentem & res quas percipiamus & sciamus, deducenda sit; certe quaerendum est, cur philosophi tanta opera, totque moliminibus, veritatem & cognitionen [cognitionem] veri in ideis meris quaesiverint; cur tanti fecerint notionum instrumentalium tractationem, ut facultates mentis, ad illam pertinentes, longe majoris haberent, quam illas, quibus res ipsas cognoscamus, quatenus eas cognoscere possumus: idque adeo; ut facultatem nostram cognoscendi, ejus rei caussa, in superiorem & inferiorem dividerent cc). Quod, me judice, est facere idem, quod ille faceret, qui majoris pretii haberet tabulas male pictas, quam homines veros & mundum ipsum, eam solum ob caussam, quod illas videret intra cubiculum in pariete pendentes, hos vero non nisi quatenus aut per ostium introirent aut per fenestram videri possent – vel quod tabulae ejus tam male essent pictae, ut aeque bene hunc ac illum hominem, hunc arborem ac illum repraesantarent [repraesentarent]: – & quid risu dignius! Sed videmus hic, quasi in speculo, caussam, cur omnis fere Philosophia ad Idealismum aut Scepticismum (ut dicunt) tetenderit; nam, ut jam observatum est, qui meris notionibus philosophatur, nunquam [numquam] philosophiam rerum exsistentium invenire potest.
bb) Dicat fortasse aliquis: pendunt quidem; non potest res sensibus percipi, nisi in spatio: recte! sed ita ut res visibilis non potest videri nisi luce collustrata: inest id, quod poscitur, jam in notione rei & visibilis.
cc) Exempla exstant apud fere omnes, qui de anima humana ejusque facultatibus scripserunt.
-47-
Ut vero haec non videantur minus vere dicta, historia philosophematum consulenda est, videndumque, quid ex omissione hujus observationis sequutum [secutum] sit apud veritatis studiosos.
Xenophanes, ceterique Eleatici, quippe qui usum verum notionum instrumentalium non cognoverunt, sed istas pro realibus sum<<p>>serunt, cognitionem, quam experiendo colligimus, quam sensuum ope & conscientia interna ex rebus ipsis, quatenus a nobis non pendent, haurimus, contem<<p>>serunt, & mundum alium, ex inanibus notionibus exstructum, imaginati sunt. – Plato indolem notionum instrumentalium veram, adeo non observavit, ut illas esse ex origine quadam divina, ideoque prae realibus, quas parvi admodum fecerit, ponendas putaret; unde omnes Academiae opiniones & cogitata de certo & incerto, de vero & falso &c. – Aristoteles, qui, ut jam dixi, docet nos ex notionibus universalioribus, usque ad notiones singulares veritates logicas deducere; qui docet nos demonstrare; qui nobis tradit summa genera in categoriis suis; ille tamen omittit accurate quaerere fundamentum & pretium notionum universalium, atque principium veritatis realis. dd) Aristotelis vestigiis institerunt Scholastici; sed fere id quaesiverunt in verbis, quod ille tamen in notionibus instrumentalibus. Fr. Baco de Verulamio ad res ipsas quidem considerandas invitaverat homines; nihilo tamen minus Cartesius nihil certi, nisi ex notione Dei, comparari posse docebat; quasi esset haec notio idem ac ipsa natura entis perfectissimi; ut etiam ex notione spiritus & corporis, non ex re, sed ex definitione sum<<p>>ta, omnem suam, de cognitionis nostrae & rerum externarum indole doctrinam hausit. Locke, qui optime hujus methodi difficultatem agnovit, aliamque utique viam in veritate investiganda esse sequendam intellexit, experientia duce Philosophiam suam elaboravit; sed nimis premendo vestigia ejus (ducis sui experientiae), cognitionem de-
-48-
monstrativam fere omisit, & scientiam cognitionis humanae universalem, non solum non ipse dedit, sed etiam impossibilem effecit; quia summas notiones, illasque universalissimas & necessarias, ita ab experientia deducendas esse statuit, ut abstrahendo ab omnibus diversis perceptionibus, non fere aliter ac in Arithmetica summa ab addendis, exsisterent. Loquitur de aeternitate, de immensitate spatii e. s. p. quasi revera essent; loquitur de conditionibus exsistentiae, e. s. p. & tamen putat nos experiendo ita concipere illarum notionum & idearum necessitatem, ac si sensibus caperemus immensitatem, & conditiones, sub quibus res esse possint. Itaque debita disquisitione de origine harum idearum & notionum neglecta, omnem cognitionem rerum, quae extra experientiae directae orbem sitae sunt, ruere fecit. – Leibnitius vero, & cum eo Wolf<<f>>, viam a Cartesio stratam incessit, & ex notionibus universalibus philosophiam rerum & cognitionis elicere voluit. Definitiones Entis Compositi & Simplicis illi fuerunt fundamenti loco; hisque superstruxit omnem suam theoriam de indole cognitionis, de Ente summe perfecto, de mundo & rebus externis: ex his quoque deduxit suam Monadologiam, Harmoniam praestabilitam &c. – Et cel. Immanuel Kant, quamquam postea tot, tantisque argumentis demonstravit, nos ex notionibus nostris, nihil utique de rebus extra experientiam nostram sitis, scire posse, nec ad naturam rerum suprasensualium quodam jure concludere: quamquam, inquam hoc maximopere in mentem lectoris inculcare studet; tamen, ut mihi quidem videtur, in struendo fundamento systematis sui, ipse ex notionibus meris, ad normas logicas connexis, totum systema fundavit, & ita, contra regulas veritatis inquirendae, pro principio omnis cognitionis dijudicandae ponit: ea omnia esse nobis a priori [priore] in ipsa nostra cognitionis facultate data, quae in cognitione nostra absolute universalia & necessaria sunt; itaque ideae Spatii & Temporis, atque notiones, quas sub nomine categoriarum recensuit. Quod minime fecisset, si
-49-
ad veram notionum nostrarum naturam ita attendisset, ut vidisset, ex illis nihil magis ad indolem facultatis cognoscendi, quam ad rerum externarum naturam, concludi posse, ee) antequam pretium earum, ex primo cogni<t>ionis & veritatis principio, ut cognito, haustum, cognoscere queat Philosophus.
dd) TENNEMANN (Gesch. d. Philos. Th. III. pag. 98) Aristoteles, inquit, beging also den Fehler, dass er der Demonstration einen Werth beilegte, den sie nicht hat, noch haben kann. Anstatt sie für nichts weiter, als für die logische Beweisart zu halten, wobei man von aller Beziehung auf Objecte abstrahirt, und nur auf die Form des Denkens achtet, betrachtele er sie als das Mittel, zum objectiven Wissen zu gelangen, &c. (conf. CHR. AUG. HEUMANNI Consp. Reipubl. Litter. l. c.) Aristoteles docet quidem constanter, nihil esse in substantia secunda, i. e. in genere & specie, quod non ante fuit in substantia prima, sive individuo; sed de methodo, qua ad veram cognitionem substantiarum primarum pervenire possimus, nihil fere dicit; nec criterium quaerit, quo adhibendo veritas realis percipi potest.
ee) FR. BOUTERWEK dicit quidem (Anfangsgr. der Specul. Philos. pag. 182. §. 368): Will man aber diese Form (die Form des äussern Sinnes) als besondere Natur des erkennenden Subjects ansehen, als ob sich nach dieser besondern Natur des Subjects die besondern Naturen der Objecte, als etwas für sich Bestehendes, richten und bequemen müssten, um vorstellbar zu werden, so setzt man da Behauptungen voraus, die noch einer ganz andern Prüfung bedürfen. Denn woher wissen wir in mehr als sinnlicher Bedeutung etwas von einer besondern Natur des erkennenden Subjects und von besondern Naturen der erkannten Objecte? {(}ibidem pag. 186 §. 3<7>6): Aber auch mit dieser Theorie der Zeit gewinnen wir nicht die geringste Kenntniss von einer besondern Natur, des erkennenden Subjects, der die Zeit gleichsam objectiv inhärirte. Wir wissen nichts weiter von dem Grunde dieser Vorstellung, als dass er eine der Bedingungen unsers menschlichen Daseyns ist, denen wir uns unterwerfen müssen. Ita dicens, videtur quidem perspicere ea, quae attuli; verum non est quaestio, in quo inhaereant spatium & tempus, ut in objecto, sed unde repraesentationes Spatii & Temporis hauriantur: scil. [scilicet] utrum simul cum repraesentationibus rerum externarum extrinsecus in mentem inrumpant,
-50-
aut intra mentem oriantur; utrum tantum pertineant ad facultatem cognoscendi, aut ad objecta cognitionis. Si vero quis dicat: est notio Spatii forma sensus externi, quia omnia, quae per sensum externum excipiuntur, in Spatio esse debent; is sane nihil aliud dicit, quam, incognitum esse, quid sit Spatium, aut quare universale & necessarium sit, h. e. nihil omnino aliud ille dicit, quam Spatium esse universale & necessarium; quod sane nihil explicat.
Errata corrigenda:
Pag. 2. lin. 1 est pernessariam leg. pernecessariam. Lin. 28, cummon – leg. common. Pag. 5, lin. 26. eidein leg. epizasqai Pag. 7, lin. 20. DES leg. DER. Pag. 9, lin 6. eognoscamus leg. cognoscamus. Lin. 13. igitur actus, leg. igitur est actus. Pag. 10. lin 9 habet in paucis exempl. tont pro to ut; lin. 12 ANFANHSGR. pro ANFANGSGR. & lin 25; PNILOSOPHISCHE pro PHILOSOPHISCHE. Pag. 11, lin. 14, ähnlich, leg. ähnlich, lin. 30 deleatur punctum post Erkenntniss. Pag. 14 lin. 11, est insinitum pro infinitum. Pag. 15. lin. 9. habet in pauciss. exempl. rurfus pro rursus. Pag. 16 lin. 29 est quasi res, essent pro quasi res essent, Pag. 19, lin. 4, deest signum parenthes. post C. 7. Lin. 7 est eqnus sed debet esse – equus Lin. 31, obnenit Il, leg. II. Pag. 22. lin. 31, pro proserre lege proferre. Pag. 24 ipse numerus paginae falso est 32. Pag. 31, lin. 22 & 23, est internam lege internum. Pag. 39 lin. ultima, lege dum ex pro dum cx. Pag. 42, lin. 10 occurrit b) sed lege z).
-51-
Filosofinen näyte instrumentaalisten ja reaalisten käsitteiden erosta I-IV.
Avainsanat: instrumentaalinen käsite, empirismi, semiotiikka, kommunikaatio, totuus, tietoteoria, nominalismi, realismi, Platon, Aristoteles, Locke, Kant
Neliosainen väitös tutkii instrumentaalisia käsitteitä. Väitös sivuaa aiheita kuten empirismi, semiotiikka, kommunikaation ehdot, totuus, tietoteoria, nominalismi-realismi-kiista. Muun muassa Platonin, Aristoteleen, Locken ja Kantin teorioita tarkastellaan kriittisesti.
Filosofiskt prov på skillnaden mellan instrumentella och realistiska begrepp I-IV
Nyckelord: instrumentell begrepp, empirism, semiotik, kommunikation, sanning, kunskapsteori, realism, nominalism, Platon, Aristoteles, Locke, Kant
Dissertationen i fyra delar granskar instrumentella begrepp. Dissertationen berör ämnen sådana som empirism, semiotik, villkoren för kommunikation, sanning, kunskapsteori, tvisten mellan nominalism och realism. Bl.a. Platons, Aristoteles’, Lockes och Kants teorier granskas kritiskt.
A philosophical specimen on the difference between instrumental and real notions I-IV.
Keywords: instrumental concept, empiricism, semiotics, communication, truth, epistemology, realism, nominalism, Plato, Aristotle, Locke, Kant
This four-partite dissertation examines instrumental notions. The dissertation touches topics such as empiricism, semiotics, conditions of communication, truth, the theory of knowledge, the dispute between nominalism and realism. Among other things, the theories of Plato, Aristotle, Locke, and Kant are studied critically.