DISSERTATIO METAPHYSICA
DE
REPRAESENTATIONE ORIGI-
NARIA, PRINCIPIO COGNO-
SCENDI ULTIMO,
QUAM
CONS. AMPL. FAC. PHIL. AB.
PRAESIDE
M. AND. JOH. LAGO,
PHIL. THEOR. PROF. ORD.
PRO GRADU
PUBLICAE CENSURAE OFFERT
FREDERICUS BERGBOM,
STIP. BILM. OSTROB.
IN AUD. MATHEMAT. D. I JUNII MDCCCX.
H. A. M. S.
ABOAE, TYPIS FRENCKELLIANIS.
-i-
[tyhjä sivu/tom sida/empty page]
-ii-
Quidquid tibi sum expositurus, nec nova
capto, quia sunt recentia, nec antiqua sperno,
quia videntur obsoleta.
BAUMGARTEN.
Per principium intelligi cognitionem, quae aliis basi & fundamento sit notitiis quibusdam, vix est ut moneamus. In serie notitiarum, quae ab illo robur hauriunt & certitudinem, primum sit & summum, neque ab aliquo decretorum, quae ipsi subordinata sunt, deductum aut deducendum, necesse est: quod si secus fuerit, non pro principio, sed pro principiato habendum esse, unicuiq<<u>>e patet. Cognoscendi itaque principium, quod absolutum & ultimum dici mereatur, ita erit constitutum, ut nullius umquam derivationis, ex qua clarius elucesceret certitudo ejus, indiga sit, nec cuidam enuntiationum, quae ab ipso pendere debent cunctae, superstruatur, vel ab illis vim veritatemque suam quodammodo mutuetur: sed in semet ipso unice nixum & fundatum, veritatis lucem in universas spargat cognitionis humanae partes -- solis instar meridiani, qui sibi subjacentes omnes caeli terraeque plagas lumine collustrat haud mutuatitio.
-1-
Observare autem attinet, duo in universum esse principiorum genera, quorum alterum, logicum, notionibus pro fundamento est generalissimis atque assertionibus vel decretis, e quibus derivantur definitiones, theoremata vel dogmata scientiae cujuspiam; constitutivum alterum, quod in cognitione immediata ejusque originibus & possibilitate versatur (a), nostraeque materiem praebebit disquisitioni. -- Sic e. gr. logicum geometriae principium in enuntiationibus hujus scientiae & notionibus, quibus efficiuntur definitiones ejus, maxime universalibus, cernitur; constitutivum vero in syntheseos spatii intuitione, vel repraesentatione originaria, quae nativam geometriae indolem totam quantam constituit, neque in uno tantum vel altero ejus decreto conspicitur, sed per totum nosmet manuducens scientiae ambitum, ut fieri possit quaevis ejus constructio, efficit.
Jam vero, si accuratiori rem nobiscum trutina examinare voluerit Lector, nullo, speramus, negotio animadvertet, absolute ultimum cognoscendi principium in nexu conceptuum, quicunque demum fuerint, nequaquam esse ponendum, quippe quum ratio ipsius hujus syntheseos necessario sit reddenda, & quaestionem, quo jure conjunctae fuerint notiones,
a) Cfr. Reinhold, Fichte und Schelling. v. JAKOB FRIES Lpz. 1803 p. 25.
-2-
ne maxima quidem propositionis auctoritas averruncare valeat. Sic v. gr. si non defuerint, qui Principium Contradictionis pro unico omnis omnino cognitionis Principio habuerint constitutivo; neque ex altera parte nulli fuerunt Philosophi, qui, adeo latam esse Principii hujus vim<<,>> penitus negantes, ultra analyticorum sphaeram judiciorum non esse usum ipsius nisi regulativum, neque validitatem aliam, quam negativi veritatis criterii, evictum dederint (b). Quid? quod exemplis non careat Historia Philosophiae conatuum, Principii Contradictionis<<,>> vel alii cuidam superstruendi (c), vel pro nulla declarandi<<,>> veritatem (d). Scilicet postulat cognitio quaevis, ut ex ipsa indole mentis nostrae & natura hauriatur explicatio, qua demum ratione & jure quonam in numerum nostrarum relata sit repraesentationum. Unde si contenderint alii, per se esse clarum ac patere, quod multiplex & varium, sibimet ipsi contrarium, quodcunque, in una conjungi
b) Vid. Prüfung der kantischen Critik der Reinen Vernunft v. JOH. SCHULTZ §. 3. Cfr. Encyclop. Wörterb. der krit. Phil. v. G. S. A. MELLIN sub Articc. Analyt. Urtheil, Leibnitz, Synthet. Urtheil, Wolff & Wolffische Philosophie.
c) Vid. Geist der Speculativen Philosophie v. DIET. TIEDEMANN. Th. VI, p. 156. Cfr. MELLIN Lib. cit. P. III. p. 796.
d) Vid. TENNEMANN Lib. cit. P. II. p. 381. Marb. 1791-97.
-3-
conscientia, h. e. cogitari, nequeat, vel quod per determinationes sibi mutuo repugnantes nullum omnino repraesentari possit objectum: alii contra pertinaces si regesserint, gratis assumi & temere, donec, quo nitatur fundamento principium, perspicue fueri<t> declaratum; qua ratione lis componenda, a disceptatore quid afferendum, nisi quod, pensitando, examinando vel explicando ipsum hocce principium nexumque notionum, quae in ipso conjunguntur, absolutum & universalem, invicta ejus, in oculos incurrens, sanae cuivis menti semet obtrudat veritas? Haecce vero eadem ad examen vel explicationem – vel quocumque demum nomine intellectus insignire malueris actum, ad modum, quo fieri debeat, pro consilio, vel lubitu, a temet ipso definiendum – provocatio, quid aliud arguit, quam in alta mente repostum tibi latere superius quoddam, unde vim veritatemque mutuatur ipsum Principium Contradictionis, apodicticam & indemonstrabilem? Quod idem ex attentiori conceptuum, quos in se continet principium, consideratione - & scrutinio fi<t> apertum.
Compar est ceterarum etiam, e quibus aliquam fundamenti instar, systematibus [systematis] suis substruere, & absolute ultimi titulo principii ornare solet diversissimarum in publico Philosophico sectarum unaquae-
-4-
que, enunciationum ratio (e). In eo enim conspirant amice, opposita ceteroquin, quae in horum decretorum aliquo adquiescunt ingenia, quod ubi ad a<r>ma contra aliter sentientes accurrerint, eandem universa urgeant semitam, responsisque suis & refutationibus ultimum cognoscendi principium clam intiment verum. Ejusmodi nempe eorum ex dictatione, est fundamentalium, e quibus manare debeant ceterae, affertionum [assertionum?] ratio, ut ubi animo repraesentatae fuerint, absolute certorum ilico naturam prodant decretorum. Quod vero si ad ultimum cognitionis principium constituendum suffecerit, in nihilo verti videtur disquisitio omnis de principio cognoscendi unico & ultimo, atque miserabiliter emori spes, ut ad scientiae dignitatem systematicae evehatur Philosophia, saltim fore olim, si jam non factum sit: quippe quum multa certe nobis sint principia indemonstrabilia, paris pretii, ponderis ejusdem, de quibus itaque nullum alteri praevalere, aut pro ultimo habendum esse principio, jure o-
e) [alaviitteen korjaukset on merkitty marginaaliin] Easdem deducere & vel enumerare hoc loto [loco] supersedentes, Lectores ad librum delegamus: Vergteichende [Vergleichende] Geschichte der Systeme der Philosophie -- v. J. M. DEGERANDO uebess [uebers]. mit. Anm. v. W. G. TENNEMANN Vol. II. p. 278-470 Cfr. Lib. JAC. SIGM. BECK Einzig möglicher Standpunct aus welchem die Critische Philosophie beurtheilt werden muss, p. 136. Riga 1796.
-5-
mnino statui posse videtur. Ejusmodi e. gr. axiomata esse geometrica manifesto deprehenduntur in universum omnia. Quum nempe statuit Mathematicus: spatium in tres extensum esse dimensiones, duas lineas rectas spatium non comprehendere &c., nihil certe a nobis requirit, nisi ut spatii nobismet ipsis formemus repraesentationem primitivam, ex qua sola indemonstrabilem elucescere veritatem asserti, unice securus decernit. Quo auttem [autem, korjaus marginaalissa], quaeso, jure Principio Contradictionis palmam prae his tribuas?
An vero forsan alio dignoscatur criterio quodam veritas cognitionis Philosophicae, paucis, age, jam dispiciamus. Quid itaque est Philosophari? Circa definitionem hic jam non litigamus{.} Si enim ponatur<<,>> vel in actu intelligentiae qui aut vera a falsis, distinguere conatur, aut absolutum a fortuito<<,>> vel notitias e suis derivare principiis (f): attamen remanent quaestiones soluendae, quid originem vero illi & absoluto tribuat atque fundamentum: principiis ipsis quid pro firmamento sit, quid ratam habere distinctionem ipsam, vel derivationem tibi im-
f) Vid. C. L. REINHOLDS Anleitung zur Kennt. und Beurtheil. der Philosophie in &c. Wien 1805 p. 11. Die Philosophie und der. Philosoph aus d. vahr [wahr, korjaus marginaalissa]. Gesichtsp. v. JOH. CHR. FR. DIETZ Leipz. 1802 p. 6 sqq. BECK Lit. Cit. p. 131 sqq. & MELLIN Lib. cit. sub art. PHILOSOPHIE.
-6-
peret? Repono: nihil aliud ac repraesentatio eadem originaria, una & sola, examinis ulterioris nullius capax. Philosophiam scilicet sibimetipsi unusquisque instillabit, quippe quae objectum memoriae neutiquam sit habenda. Vir igitur, qui systema aliquod ita habeat in prom<<p>>tu, ut formulas loquendi ejus terminosque omnes calleat, telam ratiociniorum araneosam atque demonstrationum, quibus nitatur, mirum quantum perdoctus, nihilque praeterea, eruditi quidem titulum meretur, Philosophi autem laudibus non magis est ornandus, quam qui propositiones Geometriae, calculique inferioris & sublimioris plurimas tenaci conservet memoria, unde oriantur, qua nitantur basi inconcussa, quorsum universae tendant, incurius, mathematici. Enimvero poscit Philosophia, si alia umquam scientia ulla, actum mentis liberum & spontaneum, eoque efficitur: vincula auctoritatum spernens omnia, originario ut repraesentetur, postulat. Quae cui desunt, deficit pariter ingenium philosophicum, quod nequicquam & frustra in seruili [servili] mysticarum, quas aliunde didicerimus, derivationum imitatione quaeritur, sed in earundem vel suamet vi inventione, vel ab alio inventarum apperceptione & animadversione ingenua, ponendum est. Ubi nempe systema aliquod philosophicum amplexi fuerimus, vel dijudicandum nobis sum<<p>>serimus, omnino requiritur, ut cogitandi rationem viri totam quantam rimemur, atque in seriem ratiociniorum ita penetremus
-7-
intime, ut ipsum, e quo profectus fuerit, punctum, vel principia, quibus reliqua nitantur, ad originariae repraesentationis nostrae trutinam referre connitamur; si non umbram pro Junone captare, hypothesiumque & opinionum vanarum ineptis fallacibusque mentem impedire velimus praestigiis. Sic, ut exemplo utamur, qui e Philosophia Transcendentali didicerit, e categoriis manare omnem experientiae possibilitatem, hancque solam esse conditionem, sub qua ad objecta applicari jure possint categoriae; in hoc vero semisomnus & iners subsistens, categorias hasce pro meris objectorum praedicatis habuerit, ipsas in repraesentatione originaria universas contineri, oblitus, vix a semet ipso, ab aliis ne vix quidem intelligi poterit unquam.
Ex his jam allatis quum appareat forsan, per omnem omnino, quaquaversum semet extendat, cognitionis humanae campum, vel usum intelligentiae<<,>> pro fundamento esse to repraesentare originarium, unico & ultimo, in quo omnium<<,>> quascunque mente formare possimus, notionum nititur sensus & significatio, [;] ad rem nobis videtur convenientissimum, ipsum huncce repraesentandi actum primitivum, in Philosophia ultimum constituere principium. Caveat vero Lector putet, nobis heic negotii aliquid esse cum analysi conceptuum quadam. Hoc loco definiendum
-8-
nobis prorsus non sumimus vel exponendum: quid sit objectum, quid originarium, repraesentatio quid sit & significet, quippe quum haec omnia repraesentationes sint derivativae, notiones, vel conceptus, sensu, si repraesentatio, de qua nos disserimus<<,>> non praecesserit, penitus vacui. Criterio repraesentationem originariam nulli subjicere possumus, quia omnibus criterio est repraesentationibus aliis, pariter atque Mathematicus non <<e, lisäys marginaalissa>> triangulis, circulis, vel cubis derivat spatii intuitionem, quum sine hac constructio figurae nulla sit. Exemplum sequimur Geometrae, qui ubi ad scientiam suam pertractandam progressus fuerit, de objecto suo, spatio, nihil praedicat; sed omni praetermissa disquisitione, a priori [priore] ne sit, an a posteriori [posteriore], conceptusne an repraesentatio immediata, utrum pro ordine rerum coëx<<s>>istentium habendum sit spatium, an pro forma rerum externarum, a discipulo postulat tantum, ut sponte & Marte suo spatium sibi repraesentet. Similiter & nos, quid sit repraesentatio originaria explicare & per notas quasdam logicas determinare non conamur, quippe quum ejusmodi explicatio ipsum ponat explicandum. Postulamus tantum ut a meris conceptibus paullisper absistat penitus Lector, & ad ipsum illud, quod omni unitati conscientiae analyticae in notionibus pro fundamento est & principio, unitatem conscientiae objective syntheticam<<,>> atque mentis originarie representandi functionem<<,>> unice attendat.
-9-
Atque adeo principium cognoscendi ultimum in postulato ponendum esse censemus? Certissime. Aliam nullam ei concedere possumus formam<<,>> ac quam admittat practicum<<,>> quod synthesin continet, per quam in genere objectum nobis datur & conceptus generatur, decretum, analyseos neque capax ullius neque demonstrationis indigum, quoniam nempe conjunctio, ad objectum producendum requisita & postulata, non diversa est ab illa, quae in ipsa repraesentatione objecti formanda jam occurrit, synthesi. Nihil enuntiat postulatum nostrum; attamen omnibus<<,>> quae fieri umquam possint, enuntiationibus fundamento est primo. Versatur in ¢ithm¦ti, ut primitivum facultatis cognoscendi a<c>tum, de quo loquimur, notionum omnium matrem fecundam, sibimet ipsi repraesentet quisque, eundemque repraesentationum derivatarum omnium & forsan etiam nostrum, agnoscat interpretem.
Quid vero de notionibus, quas titulo a priori [priore] denotare solet Philosophia Critica statuendum? Numne crimini, magno Criticismi auctori a nonullis intentato (g), ejusque asseclas quosdam tangenti (h), notiones hasce, quas inter categoriae, nil
g) Lib. DIETZ cit. p. 140 sqq.
h) Vid. BECK Lib. cit. p. 126, 176 sqq.
-10-
esse nisi formas fixas, otiosas, mortuas, calculum adjiciemus, statuentes neque objectivam unitatem in conceptibus a determinatione, per quam nobis eandem repraesentamus, neque ergo categorias a re facti quadam nullo pendere modo? Quod si assum<<p>>serimus vacua erit & inanis notionum in a priori [priore] & a posteriori [posteriore] distinctio: immo, quo demum cunque modo rem explicare conatus fueris, evitare frustra studebis, categorias pro innatis habere notionibus, qui quidem ipsas considerandi modus tenebris, unde exitus nullus pateat, nosmet obvolutos, in qvalitate [qualitate] quadam occulta refugium quaerere unicum coget. Ast<?>e dubiis hisce & difficultatibus nosmet extricat KANT, expresse docens: Facultatem cognoscendi formas rerum in spatio & tempore aeque ac unitatem multiplicis syntheticam in conceptibus sponte ex semet ipsa producere (i). Quod vero Categoriae conceptuum Intellectus nomine appellantur purorum vel a priori [priore], ejus nulla alia est ratio, quam quod fundamentum unitatis illarum analyticae ipsa repraesentatione originaria, quae usum intelligentiae omnem constituit, efficiatur; quae vicissim empiricarum unitas notionum firmamento nititur originario syntheticae, per repraesentationem categoriae
i) Uëber eine Entdeckung Königsb. 1790 p. 68 sq.
-11-
originariam ortae (k). Re facti ergo nititur omnis Philosophia, & actione, quae nulla est alia, quam ipsissima illa<<,>> ex qua sensum & significationem omnes quidem conceptus accipiunt, repraesentatio originaria, quae in ipsis categoriis consistit. Sic e. gr. spatium repraesentatio est originaria, vel, ut loquitur Critica Rationis purae, intuitio: scilicet synthesis homogenei originaria, quae ipsum spatium producit. Cogitamus spatium ut multiplex nexu conjunctum. Sed ubi positus est hicce nexus? In nullo certe objecto extra nos. Nosmet ipsi originarie conjungimus & componimus, h. e. spatium producimus. Pariter etiam Categoria Realitatis non in conceptu ponenda est; sed probe tenendum, repraesentandi modum eundem esse originarium, scil. [scilicet] sensationum synthesin. Ab hacce synthesi primitiva diversus est alius originarius pariter, atque cum ipsa illa (synthesi) intimo, (in repraesentatione originaria) conjunctus vinculo, actus, Schematismi Categoriarum Transscendentalis nomine in voluminibus Philosophiae Criticae appellatus, circa quem similiter cavendum, ut [ut poistettava] ne pro mero conceptu habeatur, quoniam in primitiva fitus est temporis determinandi actione, qua fit, ut objectum in genere agnoscamus (l).
k) V. BECK l. c. p. 178 sq.
l) Facultas syntheseos originariae Intelligentiae, Schematismi autem Facultatis judicandi, Transscendentalis ambae nomina [jatkuu sivun 13 alaviitteissä] in scriptis KANTII gerunt, in Logica generali quoad significationem determinata. Quae vero scientia, cum notiones ut res facti considerat ad notarum modo conjunctionem, i. e. derivativam, non vero ad originariam & geneticam conceptuum synthesin, unde tamen pendet derivativa, attendit. Pari modo functio facultatis judicandi, subsum<<p>>tio, vel agnitio derivativa, illi, quam supra nominavimus originariae, subordinata est. V. BECK l. c. p. 142 sq.
-12-
Contra haec pugnare primo intuitu videtur Criticismi de intellectu nostro non intuitivo sed discursivo doctrina, quae vero pugna evanescet, speramus, ubi supra conceptus ad repraesentationem, quam urget postulatum nostrum, originariam, mente semet ipsum eo [eo yliviivattu käsin] evexerit Lector. Scilicet nil aliud statuit, nisi magnopere fallamur, decretum, quam ita constitutam esse intelligentiam nostram, ut objectum quodvis per notiones modo, adeoque in analytica (m) tantum, neque unquam originario synthetica (n) sibi repraesentare queat conscientiae unitate. Ubi nempe objectum quoddam nobis repraesentamus, conceptus rei adsit necesse est, atque punctum respectus determinationibus nonnullis figamus eoque modo objectum cnm [cum, korjaus marginaalissa] notis conjungamus quibusdam. Ab hac vero per notiones repraesentatione diversa
m) V. BECK Lib. cit. p. 183 sq.
n) V. Lib. cit. p. 144 sqq. Cfr. p. 452 sqq.
-13-
est omnino originaria, sicut conceptus e. gr. trianguli rectilinei plane aliud est ac, qui notioni pro fundamento est, illud per synthesin originarie producendi actus. Praeprimis namque notandum est, nosmet per repraesentationem originariam significare prorsus non velle objecti cujusdam repraesentationem, quippe quum in nulla proprie versatur [versetur, korjaus marginaalissa] re objecta: nam quae ex illa oritur unitas originario-synthetica<<,>> omnem conceptus significationem constituens<<,>> in analyticam transeat necesse esset [est, korjaus marginaalissa] priusquam objecti, per notas repraesentandi, oriatur repraesentatio.
Insimul vero diffitendum non est, hancce eandem intellectus nostri constitutionem & naturam<<,>> quae [qua, korjaus marginaalissa] res objectas omnes per notiones sibi repraesentare tenetur, nebulas ipsi primo conceptuum principio offundere subtiles, quas nil nisi facultatis cognoscendi analysis scrupulose instituta dispellere valet. Haud aliunde petenda est ratio, cur nos in ostendenda repraesentatione originaria, notionum usi fuerimus atque utamur subsidio, a nobis non evitando; quod si quem fefellerit, ut opinetur, nobis hic loci rei aliquid esse cum propositione quadam logica, pro principio conclusionis cujusdam, vel norma derivatarum repraesentationum quodammodo conjungendarum, a nobis allata, in abscondito prorsus ipsi latet verus postulati nostri sensus. Qua-
-14-
propter idemtidem quaesumus, a conceptibus omnino abstrahat Lector, fingatque sibi per paliggenesian quandam animum in ipso primitivo facultatis cognoscendi actu unice occupari.
Quorsum tendamus, quo facilius appareat, ad enuntiatum scientiae evidentissimae, Geometriae, quoddam<<,>> cogitata nostra, age<<,>> componamus, atque axiomate, exempli instar, repraesentationem originariam non probaturi quidem, sed qua illam ratione animo percipiendam velimus, quadantenus illustraturi, utamur. Statuunt itaque Mathematici, ab uno pnncto [puncto] ad alterum unam tantummodo duci posse lineam rectam, ex quo consequitur, duas lineas rectas spatium non comprehendere. Quaeri jam possit, quo nitatur fundamento assertionum harumce indemonstrabilium certitudo apodictica? Respondet Geometra unusquisque, adstipulatur Philosophus, ex analysi conceptus lineae rectae & punctorum duorum elici eandem numquam posse, namque notio puncti, tamquam limitis lineae, omnino non determinat, utrum puncta duo limites sint unius tantum lineae, an vero plurium: atque e conceptu lineae rectae nil aliud hauritur, quam eatenus esse partes ejus homogeneas, ut versus eandem plagam, vel directionem semet extendant omnes, e quo autem non cernitur, plagam hancce huic soli, nec forsan aliis etiam lineis rectis competere; quippe quum adeo lata sit notio directio-
-15-
nis, ut rectae omnes, quibus quidem puncta nulla sunt communia, sed quae parallelae tantum sunt, lineae, ejusdem esse directionis dicantur. Haecce vero Geometram nihil movent ratiocinia, quin potius in sua procedendi methodo geometrica certitudinem invenit. Quae vero methodus nulla est alia, quam ipsa eadem, quam loquimur, repraesentatio originaria, spatii nempe synthesis. Hujus ope lineam producit punctis non nisi duobus terminatam, partibusque suis paucioribus vel pluribus (si ad unitatem scilicet determinatam referantur), at omnibus tamen ad unam, a nulla alia occupatam linea, plagam<<,>> necessario directam. Eadem repraesentatio originaria decernit, duas lineas rectas, si non coinciderint, angulum formare rectilineum, ex quo rursus repraesentationem deducit, rem objectam hancce, figuram, vel spatium terminis inclusum, esse nequire. Quando autem crura anguli vel a semet invicem migrando, vel propius propiusque ad se invicem admovendo, angulum per innumeros vel auget Geometra vel diminuit gradus, donec evanescat, ipsam primitivam exercet repraesentandi facultatem, totamque producit objectorum sphaeram, ex qua originaria, plenum complectente ambitum, repraesentatione, derivativam deducit, notionem communem, angulos in universum omnes hosce spatia non esse, limitibus undequaque finita. In genere observatu est dignum, quod unaquaeque geometricarum repraesentatio derivativa ad
-16-
originariam ultimo referatur. Idque discriminis axioma intercedit geometricum & theorema, quod in repraesentatione originaria, vel intuitione fundata immediate sit, quae axiomate continetur, rei objectae repraesentatio, quae, vicissim, in Theoremate enuntiata, ex una vel pluribus pendet derivativis repraesentationibus, principio immediate nixis originaria, quam indigitavimus [significamus, korjaus marginaalissa], repraesentatione. Cujus veritatem asserti facile perspicit, quicumque theorema aliquod geometricum ejusque demonstrandi modum sibi sum<<p>>serit examinandum, animadversurus simul, decretis quibusdam philosophicis, (v. gr. non notionem, sed intuitum non ab experientia haustum, sed purum & a priori [priore] esse spatium) pro firmamento non egere geometriam.
Repraesentationes, quae ab originaria deducuntur, derivativae sunt. Hae, quatenus sphaeram objectorum complectuntur, tamquam principia novarum derivationum adhiberi possunt. Est vero haecce derivativa vel discursiva subordinata originariae repraesentationi, ad quam necessario referenda est derivativa quaevis repraesentatio, de qua dici jure possit, quod objectum habeat.
In eo Transcendentalis cardo vertitur Philosophiae, ut monstret rerum, quales in se sunt, nosmet nullam habere cognitionem, sed tantum quales nobis
-17-
apparent: phaenomena ergo sola esse cognitionis nostrae objecta, quae cum noumenis non sunt confundenda. Cavendum itaque nobis esse docet, ut ne multiplex & varium<<,>> ejusque nexum<<,>> extra facultatem cognoscendi quaeramus, quo rem considerando modo pares futuri sumus ludionibus metaphysico-logicis, qui lusui cum meris notionibus inepto campum sine [fine?] limite ullo aperientes, quaestionum atque responsionum sensu carentium voragini semet immergunt immensae: speciem venditantium philosophicam, revera autem interitum genuinae omnis minitantium Philosophiae. Eandem habet significationem postulatum nostrum, nisi magnopere fallamur, sensum constituens conceptuum, atque ut a nobis intelligi queant omnes efficiens. Nihil quidem exinde manat aliud, quam nexum omnem in actione mentis originaria esse fundatum, a quo est consequens, errare nosmet, ubicumque hancce in rebus ipsis ponamus synthesin: quae opinio atque rerum Ñntwj Ñntwn temerarie ostentata cognitio maxime in caussa fuit errationum, quibus vexatum vidimus Philosophiam Theoreticam, multiplicium. Si nempe statuamus, spatium e. gr. aliquid esse, e synthesi originaria nullo pendens modo, nescimus, mehercule, quid demum nostram spatii repraesentationem cum ipso objecto, vel potius spectro, conjungat, [;] – quippe quum omnia, quibus niti queat cognitio, ejusmodi rem considerandi modo, penitus summoveantur fundamenta.
-18-
Circa Realitatis Categoriam similiter erroris nebulas inscii nobismet ipsis offundimus, e quibus frustra quaeritur exitus, ubicumque hanc pro mero habeamus objecti conceptu categoriam, neque attenderimus, eandem<<,>> reliquasque categorias<<,>> nil esse nisi modos repraesentandi originarios. Omnes vero hae mox dissipantur tenebrae, ubi categorias tamquam primitivam mentis actionem, & cacumen usus intelligentiae summum nobis repraesentaverimus, & probe fuerimus memores, quod omnis, quae sensu & significatione non careat, repraesentatio<<,>> ad primitivam ultimo referenda sit: quae ergo repraesentatio originaria cum omnem absolute constituat cognitionem, pro ejusdem non potest non haberi principio ultimo.
--
In eo praecipuus vertitur opusculi hujus finis, ut tuam, Lector, ad ipsum repraesentandi actum originarium flectat atttentionem. Restaret ulterior ejusdem in Categoriis instituenda analysis, quam hoc loco e longinquo significasse tantum, & vel ad aliam rejicere scriptionem, vel peritiori deferre, variae nos jam non tam svadent [suadent], quam cogunt rationes. Haec interim excipias, censor, si non le-
-19-
nis, tamen aequus, naevorum, quos genuit non modo abstrusi difficultas argumenti<<,>> atque ad notiones & ratiociniorum nexus hodiernos bene exprimendos, latinae insufficientiae linguae, sed, quae primo forsan nominanda fuisset loco, jutenilium [juvenilium, korjaus marginaalissa] etiam imbecillitas virium nostrarum.
-20-
Alkuperäisestä representaatiosta, havaitsemisen ensimmäisestä periaatteesta
Avainsanat: Kant, tietäminen, tieto, havaitseminen
Väitös tutkii kriittisesti mutta kantilaisessa hengessä tietämisen ja havaitsemisen ensimmäistä periaatetta tai ehtoa.
Om den ursprungliga representationen, varseblivningens första princip
Nyckelord: Kant, kunskap, varseblivning
Denna dissertation undersöker kritiskt, men i kantiansk anda, den första principen för kunskap och perception.
On the original representation, on the first principle of cognition
Keywords: Kant, knowledge, perception, cognition
The dissertation examines critically, but in a Kantian spirit, the first principle of knowledge and perception.